[223] EPISTOLA XXIII. Reverendis, Nobilibus, Clarissimis ac Eximiis Viris DEPUTATIS FRISIAE, Hominis & Amicis suis honorandis. Leoardiam. S. Domini & Amici. Epistolam vestram XIIII. Augusti scriptam hodie, qui est XXV. ejusdem accepi. In ea inprimis miratus sum quid evenerit prioribus literis & Articulis, quae jam ante ad vos transmiseram, cum eorum nullam hic mentionem faciatis. Certo enim scio primum fasciculum, quo literae & Acta ista continebantur, ad Senatum Leoverdiensem pervenisse. Aderant enim aliae privatae quas apertas ab illis fuisse, per eum, cui inscriptae fuerant, cognovi. Nec dubito quin etiam alter fasciculus eodem pervenerit. Ne tamen ignari sitis quae praeterea ad vos transmissa fuerint, supra ea quae accepisse vos intelligo, exceptis etiam literis quas ante aliquot dies ad vos postremo dedi, mitto exempla primarum literarum mearum, quae vos de Actis illis instruerit, inter quae aliqua sunt, quas clarius iustitiam causae nostrae explicant, & ad pertrahendos alios in vestram sententiam plus commovere possent. Sed haec hactenus. De Articulis a Dominis Commissariis exhibitis omnino gaudeo judicia nostra convenire. Quod vero nonnihil vos malo habet, gratias illis ob eosdem Articulos actas esse, id studiose & callide a quibusdam nostrum factum fuit. Nam postquam animadvertimus quo consilia illorum tenderent, & quorumdam etiam ex nostris, optavimus inducias fieri, ut interea rebus nostris quietioribus animis consulere possimus, propiusque ad hyemem perveniremus. Sed consilium nostrum ne nostris quidem probavissemus, tanto minus spei aliquid ad impetrandas eas conceptum fuisset, nisi hujusmodi speciosis verbis usi fuissemus. Nihilominus postea propositum nostrum deprehendisse videntur, petitasque inducias recusarunt. Redintegratio quoque ista, de qua scribitis, nec mihi nec quibusdam aliis placuit; sed superati sumus votis, ab iis qui jam in animo suo discessionem ab Ordinibus fecerant, sed aliquid sibi adhuc deesse videbant quo plures in partem suam pertraherent. Immutatio etiam ista in ultimis Articulis juxta praescriptum eorum de verbo ad verbum facta est. Sed de hac re & quibusdam aliis scripsi proximis meis literis, quibus quod nunc addam nihil habeo, nisi quod ex toto meo animo optem, ut quae ad communem patriae utilitatem agiti, ea unanimiter & concorditer per Status nostros concludantur. Cum hucusque pervenissem, vocor ad Ducem Arschotanum ubi invenio ad proximum nostrum scriptum de Induciis adjunctum responsum, quod juxta ordinem meum notavi Lit. T. a Duce de Terranova exhibitum esse. Non explico illud vobis quale sit, quia satis per se perspicuum est, & a prioribus actis non degenerat. Quapropter visum nobis fuit nihil ad illud replicare, sed incontinenti ad Ordines transmittere, cum hac petitione ne diutius resolutionem suam extrahant, sed quae extremo petenda a nobis censeant, vel in quibus perseverare omnino velint ut ea nobis significant, quae ii denegentur, finem huic negotio imponamus. Articulos Unionis vestrae nondum mihi videre contigit, quare ut eos ad me transmittatis, rogo. Non dubito vos, in id intentos esse ut in contribuendo aequalitas inter provincias observetur, deinde ut certo sciatis quomodo & per quos collectae vestrae exponantur. Tertio habere vos quoque in eorum concilio qui de necessitatibus communibus & privatis patriae nostrae recte consulere & authoritatem suam interponere possint. Magna est hoc tempore hominum perfidia, avaritia & malitia, quibus ut occurratur non minus quosdam ex vestris quam alios praesentes esse aequum est. Bene valete Viri optimi & amantissimi. Coloniae XXV. Augusti, Anno MDLXXIX. Vester ex animo, AGGAEUS de ALBADA. |